Latinus_flagFR_flag

Caba sum.

Fons : Johannes II, 19


Deus altera manu amorem misericordiam lætitiamque tenet. Altera mortem terrorem pavoremque.
Utinam hæc verba in omnibus momentis tecum sint.

Incendium vehementissime exortum est. Quidam affirmat se percepisse tamquam cærulantes scintillas quæ a terra proficiscebantur et eæ ædificium attingendo flammæ factæ sunt. Aliquot tantum brevissima momenta suffecerunt ut totum ædificium igne purpureo et incredibili submergeretur.

Quo nuntio in stuporem orbis terrarum mersus est, ut mundi finis esse ei videretur. Quod ibi eveniret eventum maximi momenti esse hominum historiæ. Aliquot tantum momenta suffecerunt ut primæ imagines in televisionibus totius orbis terrarum diffusæ sint. Tum ignis omnia colloquia consumpsit. Et omnes rem inexcogitabilem cognoverunt.

Calor intensus tam potens erat ut nemo ad incendium pugnandum appropinquare posset. Quidam haud procul a me illam jam non aspici notavit. Brevis tantum temporis spatium suffecit ut et turba hoc animadverterit stupefactaque singultum emiserit. Hic singultus circuitum orbis facere mihi visus est.

Nam verum erat : flammæ tam crebræ et tam magnæ densæque et tam multæ fuerunt, ut jam eæ tantum aspicerentur. Me rogavi : « Deus meus, quantum tempus antequam de igne tam intenso nihil relinquatur ? »

Post aliquod tempus, patuit aliquid insoliti evenire. Nihil enim erat ex quo tantus ignis tamdiu ali posset. Inde homines paulum animos remiserunt et exspectare inceperunt. Universus orbis terrarum, omnes religiones simul, ad Cabam animadvertebant.

Prima nox advenit, atra. Nox sine stellis, nox cum cælo denso. Nox cum minis et procellis. Flammæ ædificium devorantes crepusculo obdormiverant. Rursus visibile factum erat, sed tamquam favilla e carbone videbatur esse, tam intensum radiansque ut speciem cujusdam perspicuitatis præberet neque tamen perspici posset. Calor quem diffundebat adhuc tam intensus erat, nemini autem jam consilium eo appropinquandi erat. Talis ejus fragilitas mihi esse visa est ut, si quodcumque eam tangeret, continuo in cinerem solvi posset.

Sed nec imber, nec cinis fuit. Calor tantum non minuebatur. Hoc per primam noctem magno cum silentio perstitit. Deinde secundus dies ortus est et cum ea tumultus advenit.

Primus auditus est in ipso momento quo primi diei radii noctem absciderunt. Tamquam animalis clamor fuit. Qui clamor patitur et suffocatur. Sonitus doloris inhumani. Strepitus in ædificii structura fons ejus probabiliter erat, sed ipse mihi sonitu illo lacerari visus sum. Nec probabiliter mihi tantum, nam multos homines apud me vidi sicut toto corpore trementes. Sonitus tota die facti sunt nec rhythmum certum habuerunt. Quorum quidam simplices strepitus erant, alii tam longi erant, ut querellae dicerentur. Calor autem non minuebatur.

Itaque cum secundam noctem advenientem vidi, adlevatus sum. Nam ab omnibus strepitibus illis tandem dolueram. Diuturnitas fecerat eos conscientiam meam stimulare, eam mutando. Tamquam si passus essem peculiarissimi artificis runcinam. Mens mea tota illo spectaculo capta erat, tandem tamquam in unum corpus cum eo confusa erat, et necesse erat omnibus quæ ædificio eveniebant et mihi paulum evenire. Si, quanto scire possum, primæ diei calor non me torserat, non idem factum est in hoc quod ad strepitus attinet, quorum quisque aliquid in me effecerat. Paulum quomodo si mentem meam denuo materiavissent eam torquendo et contortam rursus ac prorsus faciendo, ut ei tractabilitas alius ædificationis daretur.

Nocte secunda adveniente, sonitus paulatim evanuerunt, dein omnino cessaverunt. Illa nox obscurissima et sine stellis fuit. Sed quod antea id minax faciebat, hoc evanuerat.

Nocte facta, alia res agnosci potuit mutata esse aut mutari. Parva fila incandescentia plura esse videbantur, tenuiora videbantur quam ea, quæ nocte præcedenti in favillarum gravitate apparuerant. Hæc immo tenuia et levia videbantur. Et præsertim moveri in ædificii planitie videbantur. Nocte prætereunte, plura et plura atque magis et magis celera facta sunt. Secundum ædificium movebantur atque eorum colores magis et magis coccini fiebant. In quodam momento, aliquando totam planitiem præbitam saturaverunt, sed moveri pergebant.

Totus scilicet mundus illum insolitum eventum animadvertere pergebat. Nam homines, undecumque erant, ad solita negotia non iverant. Ad tempus et ad orbis terrarum magnitudinem communitatem mentium quamdam condiderant, quæ tota capta erat hoc quod magis et magis quædam revelatio esse videbatur.

Minus quam una hora post solis ortum tertiæ diei suffecit ut evenerit ea res mira quam unusquisque adhuc hodie animadvertere potest, et sine dubio in sequentia sæcula.

Circa primam horam ante secundæ noctis finem, illa fila intensa incandescentiaque in purpurea plane mutata sunt. Ædificium tali modo incandescebat ut pæne perspicuum factum sit. Minuta scilicet videri non potuerunt, sed aliquis aspicere poterat muros qui stabant post eos qui ante eum stabant. Et præsertim tres columnæ interiores aspici poterant intactæ esse. Exterior structura evidens erat nec mutata erat.

Cum tertius dies ortus est, calor planissime minui incepit. Litteræ aureæ in haza adhuc aderant, perfecte intactæ. Omnia perfecte intacta erant. Post unam horam, kiswa, id est textile e nigro serico facto quo Caba ornatur, textile esse cessavisse animadversum est. Marmor enim purissimum factum erat.

Et marmor illud album erat.