Latinus_flagFR_flag

De Fontium Bulla.

Fons : Marcus IV, 14-23


Septem annos natus sum.
Septem annos, quattuor menses, nonagintaque duo minuta, ut exacte loquar.
Secunda autem dicere non possum, nam celerius prætereunt.

Viginti septem millia et trecenta quattuor vocabula cognovi, duplex est quam puer ejusdem ætatis, et plus quam pater meus cognovit.
Paulum est velut si unum vocabulum per centum quadraginta unum minuta ab ortu meo didicissem.

Nam hoc solum feci, nova vocabula discere. At ingentis sollertiæ non sum, et vocabula res difficiles mihi sunt.

Difficile est quia eis perpaulum tantum utor ut loquar, ea ipsa me adloquuntur.
Longe et lentissime me adloquuntur et multo melius quam ego loquuntur.

Aliquid intus clausum est et audio hanc rem. Credo me eis egere.

Nonaginta et tria.

Aliquando insolita sententia mihi occurrit. Nescio unde veniret, adulti homines dicunt inter exterius et interius me discrimen non facere. Ei modo non subtilissimo loquuntur. Ego autem dixissem hominem ipseitate egentem, sed cum nemo apud me sit qui vocabulum “ipseitatem” cognoscat, tacere melius mihi visum est. Attamen, etiam si hoc melius dictum esset, error fuisset : nam inter vocabula et me discrimen facio quia scio ea habitata esse.

Illa insolita sententia erat : “Spiritus meus super Domini bullam”.
In vocabulorum religione, hujusmodi animismus metaphora vocatur.
Vocabula quid sint mihi explanare solent. De se me adloquuntur. Exempli gratia, in situ suo proprio se ostendunt, aut se describunt et quid alia vocabula de eis censeant mihi dicunt. Sæpe etiam cupidines suas mihi dicunt, sicut eas sui cum aliis vocabulis jungendorum, rarioribus et, secundum ea, pulchrioribus. Ad quæ vocabula derivari velint ut novum spatium, nunquam antea fictum, creent.
Aliquando fit ut mihi describant quas imagines velint a se salire cum aliquis ea pronuntiet. Quorum plurima artifices sunt.

Aliquis ad cogitationes exprimendas vocabulis uti sæpe creditur. Tamquam si ea meditationi serva essent. Quo nihil falsius. Hoc immo verum est quod vocabula ad se exprimenda nobis utuntur. Nam sine eis mens nobis non esset, cujus tamquam spina dorsualis sunt. Hoc vocabulum “anima” mihi dixit.

Nonaginta et quattuor.

“Spiritus meus super Domini bullam.” In hac sententia nonnullos dies occupatus sum. Multa, multa dicenda habebat, et ut semper fit cum in sententia aliqua vocabulum “Dominus” est, vocabula canebant. Vocabula, cum canunt, phantasiæ vicina sunt. Eis amore impleor. Eis silentium impletur aliqua re quæ dici non potest. Animam adloquuntur. Tali modo inveni vocabula inter se colloqui etiam posse. Cum vocabula inter se colloquuntur, fit silentium, neque ullus nisi ipsa ea audiunt. Quam mutam loquelam inter se “ineffabile” vocant.

Bulla quid esset dicebat. Aliquando ut baculi bulla ad sustinendum proderat. Et sæpe ut gladii bulla, inter virium procursatores erat, cum manus ponitur et se paratam esse dicit. Vocabulum autem “Dominus” nunquam ullam rem dicit : Est.
Id audire exstingui et resurgere aliquotiens in eodem secundo est.
At Domini bulla est neque mea.
Hoc est quod hanc sententiam insolitam facit : invitatio est.
Aliquis ad eam se adjungere potest et manum in bullam imponere.

Nonaginta et quinque.

Ineffabile, sine dubio, sed cum “Spiritus meus” in sententia esset, nihilominus omnia audivi. Ut mater mea dicit : vulpis astutia est.

Qui habet aures audiendi, audiat.
Mihi amicus est qui vocabula seminat, is est qui illud dicit. Sæpe dicit se pulchras sententias quærere ad vocabula sua eo injicienda. “Sententias cum pulchra mente”, ut aliquando mihi dixit. Ego autem homines seminantes diligo. Nam me nutriunt.

Tunc de insolita sententia mea eum adlocutus sum. Ea audita, modo inusitato me adspexit. Deinde, tamquam si antiquum amicum modo invenisset, ejus vultus hilaritate valde mira illuminatus est.
Mihi tantum respondit : “Jam una sumus”.

“Jam una sumus”...

Insolita est hæc sententia, nam in ea vocabulum “dominus” non est, attamen canere non cessat.

Septem annos, quattuor menses, nonagintaque sex minuta natus sum.