Latinus_flagFR_flag

Sancti eritis.

Fons : Matthaeus XXVII,19


Tum, cum ultimum spiritum emittam, qui me in his limbis duxit, ad me redibit. Ad faciem meam se inclinabit et ultimam exhalationem meam spiritu ducet. Hoc quod tum a me abstulerit, numquam jam mihi reddetur. Et frigidum horrorem sentiens quo corpus meum percursum erit, sciam, a cutis meae leni planitie usque ad alba ossium meorum profunda, omnia in me eum jam cognovisse.
Salis manipulum super corpus meum pone et calvariae meae verticem manibus tuis hirsutos digitos habentibus attinge, deinde in sacri somni mei medio me depone, ubi proxima secunda numquam advenit. Ad animam meam placandam id fac, quia sanguis, quo cor meum repletum est, sanguis vulnerum fuit, et sal, quem lacrimae meae amiserunt, unica divitia mihi manet.

Veni.
Hunc ventum maledictum mecum audi, hunc acutum dolorem qui ferociter omnibus universi essentiis potitur, et spiritum recipiamus in hoc cruciatu qui in omnia quae vivunt se insinuat. Deinde, inflatis pulmonibus, sinamus viventium terrorem nos invadere. Nam in hoc abysso terrore repleto fontem vivum inveni.
Lumen de lumine, misericordia nomen ei est.

- Ergo rex es tu?
- Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati. Omnis qui est ex veritate audit meam vocem.
- Quid est veritas?
- Ego sum veritas et via et vita.
- Si tu veritas esses, omnia tecum mutarentur. Nam cum tu mutareris, veritas mutaretur. Solus deus naturam mundi mutare potest. Esne tu deus?
- ...
- Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo dimittere te et potestatem habeo crucifigere te?
- Non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper. Propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet.

Tum voce valde submissa, haustum ex eo calice bibi, qui misericordia vocabatur. Illas aliquot syllabas bibi tamquam si omnem magiam continerent, quam universum producere poterat. Per eam lux venit. Et ego, qui in mortis umbra habito et iter meum pacem non novit, orationem meam ejus orationi conjungere potui.
Itaque, faciens potentiam in brachio tuo, super aquas me exaltas. Recordatus es amoris mei. Et orationi meae jam non est finis.

Sed jam tempus meum exhauritur et ad finem pervenit agonia. Et ecce iam advenit illud momentum quo tenebrae auroram meam devorabunt et omnes luces e corde meo humano evanescent. Mox audire jam non potero, spiritus meus surdus erit et in intimis somniis meis esuriens gemam, quia universi gremio desertus ero.
Desideria mea sine odoribus et clamores mei sine halitu erunt. E singulis particulis quae fui, meri terroris clamores surgent, et in ore meo, agnorum sanguis omnium rerum sapor erit.
Tunc veniet ferum bestiae tempus. Per tenebrosas horas illas, luminosa via mea exstinguetur et cor meum in nocte nutabit. Exinde, in digito, nuptialis anulus rumpetur, sed aqua quae olim super frontem meum fluebat lux apparebit. Lux inexstinguibilis. Ero, fui, sum; lux in lumine nascens, in ea moriens, in ea exstans.

Intuere me cum ad te venio. Te morientem vidi et mens mea tecum occisa est. Et tecum rursus nata est, e fonte tuo baptismatis aeterni aquam hauriens.
Quis in hunc universalis doloris sensum ingredi poterit, qui e mundo emergit et ei consubstantialis est? Hic mundus ubi vita per vitae ruinam perdurat. Quis?
Ille qui conatur infinitum invenit, et hoc infinitum terribile est. Tu autem, tacitus in medio consistis, ubi omnia convergunt.
Propterea verum nomen tuum misericordia est. Tu mundi terrorem absorbes.

Tunc ad tacitum mundum tuum accedo, sicut papilio ad lucernam sub modio ardentem accedit. Motum affero quo incendium, silentium tuum, tenebraeque meae incipient. Spiritus memoriam affero. Spiritus illius quo vitae meae flammam duxisti. Mundi dolor evanescit, ejus clamores obscurantur: qui te audiunt curantur. In ecclesiam tuam intro. Pace tua anima mea metitur. Vide quid e talentis tuis fecerim: pane tuo laboravi et eis alitus sum. Ego et ea fructificavimus.

Audio quomodo nomen tuum retinniat cum mundum tangit, et quia hoc nomen Sanctum est, scio nos quoque sanctos futuros esse.